- THYREA
- THYREAinsul. Peloponnesi apud Hermionem, Herodot. l. 4. ab Atheniensibus capta, A. M. 3538. unde Sinus Thyreaticus, qui et Hermionicus. Thyrae item Strab. Thucyd. et Herod. Thyraea Pausan. l. 8. oppid. Peloponnesi mediterran. in Argivorum et Spartanorum confinio Thyraeum Stephano, nunc Burdugna, teste Nigrô. Eius causa ingens bellum inter utramque gentem conflatum est, Theopompô ex Proclidis Spartanorum Rege, qui quidem ipse non interfuit, seniô et animi aegritudine, ex Archidami fil. morte conceptâ, praepeditus, Olymp. 14. Compendium belli fuit pugna in trecenos ab utraque parte, de qua vide voce Othryades. Conditio, ut ubi superiores essent, eorum regio foret, Eventus, bis secundum Lacedaemonios ab Amphictyonibus αὐτόπταις decisa. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Bello Thyraelico. Vide quoque Solin. c. 7. qui annô 17. regni Romuli, ingentibus id animis gestum ait, et Scaligerum ad Eusebium.Addo id saltem, quod, in victoriae apud Thyream obtentae monumentum, Laceaemonios coronas e palmis, quae alias psilinae dictae, Thyreaticas appellasse, notat ex Athenaeo, l. 15. Car. Paschalius Coronaruml. 6. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.